- CARMENTA et CARMENTIS
- CARMENTA, et CARMENTISvates Arcadica, Euandri mater, cum quo, ex Arcadia, in Italiam appulsa, benigne a Fauno Rege, 60. ann. ante captam Troiam, A. M. 2810. excepta est. Dicta a carminibus, quibus dabat responsa, cum proprie Nicostrata vocaretur. Carmentalia festa, vide infra et Carmentalis porta. Virg. l. 8. Aen. v. 338.Et Carmentalem Romano nomine Portam.Postea vero Scelerata dicta est, quod per eam sex, et trecenti Fabii, cum clientum quinque milibus egressi, adversus Hetruscos, ad amnem Cremeram, omnes interfecti sunt. Ovid. Fast. l. 2. v. 201.Carmentis portae dextro via proxima Iano est,Ire per hanc noli, quisquis es; omen habet.Illâ, fama refert, Fabios exisse trecentos,Porta vacat culpâ, sed tamen omen habet.Ita primum versum emendavit Doctissimus Nic. Heinsius cum antea legebatur.Carmentis portae dextra est via, etc.Idque ex Livii auctoritate, l. 2. c. 49. in hac ipsâ narratione: Infelici viâ a dextro Iano portae Carmentalis profecti. Vide Dionys. Halicarnass. Ant. Rom. Aurel. Victor. de origine Rom. Plut. in Romulo. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.